ROSARIUM

ROSARIUM
ROSARIUM
dicitur in Communione romanaliber Ecclesiasticus preces ad B. Virginem directas continens: cuius auctor fuit Dominicus Calaguritanus, parens Fratrum Praedicatorum. Qua de re Bulla Pii V. qui usum eius auctoritate suâ confirmavit, data A. C. 1596. ita sonat: B.Dominicus Spiritu sanctô (ut pie creditur) afflatus, occasione, quâ Albigensium haeresis per partes Galliarum et Italiae misere grassabatur —— levans in caelum oculos —— admodum facilem et omnibus pervium et admodum pium orandi et precandi Deum, Rosarium seu Psalterium, Beatae Virginis nuncupatum, quô eadem Beatissima Virgo, salutatione Angeltc â centies et quinquagies, ad numerum Davidici Psalmi repetit â et oratione Dominicâ ad quamlibet decimam, cum certis meditationibus, totam D. N. Iesu Christi vitam demonstr antibus, interposita veneratur, excogita vit et excogitatum per sanctae Ecclesiae paetres propagavit etc. Ubi quod de Albigensibus dicitur, locum non habet, apud Alanum de Rupe, psalterii restitutorem, qui Fraternitatis huius (namque mox Fraternit as de Rosario instituta) ortum, non ab occasione Albigensium, sed Saracenorum piratarum, in quorum manus prope Compostellam incidisset Dominicus, arcessit. Sic autem habet Bulla Sixti IV. A. C. 1475. quâ appprobat Fraternitatem de Rosario nuncupatam, renovatam Coloniae per Fratres Ordin. Praedicator Omnibus et singnlis utriusque sexus, dictae Fraternitatis confratribus et sororibus, in quinque praecipuis B. Virginis festivitatibus, scil. Annuntiationis, Visitationis, Assumptionis, Nativitatis et Purificationis, C. dies indulgentiarum, in qualibet dictarum festivitatum die, atque quotie scumque per se vel per alium, Rosarium B. Virginis, quod quinqua ginta Ave Maria cum quinque Pater noster continet, legerint seu legi fecerint —— misericorditer relaxamus. Accessêre postea ab Innocentio VIII. Pio V. praetato, aliisque Pontificibus indulgentiae aliae, eaeque adeo amplae, ut Paulus V. A. C. 1608. revocatis omnibus indulgentiis a praedecessoribus suis concessis, tam fraternitatis Rosarii confratribus, quam aliis, novas indulgentias voluerit concedere, quibus deinceps fruerentur, uti habetur in Bulla eius Romae data dictô annô etc. Quod vero petrum Eremitam, modum orandi per calculos 55. ita ordine distinctos, ut post denos singuli maiusculi affigantur filo —— et quot hi sunt, toties Dominicam precem; quot illi, toties Angelicam salutationem, ter numerum ineundo recitent, terque symbolum brevius inferant: quod Deipurae Virginis Psalterium nuncupant, circa A. C. 1090. iam invenisse, dicit Polydorus Virgilius, de Invent. rerum, l. 5. c. 9. cum iis, quae diximus de Dominico, sic conciliat Alphonsus Fernandes Placentinus Dominicanus in Concert. Praedicator, Fam. ad. A. C. 1213. ut dicat: De Rosario posse loqui dupliciter, unô modô, ut est Orarium per calculorum supputationem. Aliter, ut est devotio cultus B. Virginis Mariae, complectens totisstma vitae et neortis filti Dei et ipsius Matris mysteria. Primô modô Rosarium accipientes, fatendum Petrum Eremitam illud adinvenisse, et per calculos filô introductos orare docuisse. Secundô vero modô, ut Rosarium centum et quinquaginta salutationum Angelicarum et quindecim Orationis Dominicae repetitionibus constat, a B. Patre Dominico —— institutum est. Qua de re vide A. Rivetum, Apolog. pro Sanctissima Virgine Maria, l. 2. c. 12. infra etiam aliquid, ubi de Salutatione Angelica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Rosarium — Альбом Сергея Калугина Дата выпуска 2006 Записан …   Википедия

  • Rosarĭum — (lat.), 1) ein mit Rosen bewachsener Platz, Rosengarten, Rosenhecke; 2) der Rosenkranz (s.d.); daher Rosarii fraternĭtas, so v.w. Rosenkranzbrüderschaft …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rosarĭum — (lat.), in der katholischen Kirche der Rosenkranz (s. d.). Dann ein Rosengarten von regelmäßiger Anordnung, von dessen erhöhter Mitte das Ganze leicht zu überschauen ist: die größten Kronenbäumchen in der Mitte, niederstämmige um sie herum, alle… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Rosarium — Rosarĭum (lat.), Rosengarten; auch der Rosenkranz (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • rosarium — [ʀozaʀjɔm] n. m. ÉTYM. 1829; mot lat., de rosa « rose ». ❖ ♦ Didact. Espace réservé à la culture des roses …   Encyclopédie Universelle

  • rosarium — {{/stl 13}}{{stl 7}}[wym. rozarium]{{/stl 7}}{{stl 17}}ZOB. {{/stl 17}}{{stl 7}}rozarium {{/stl 7}} …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Rosarium — Rosengarten in Rom …   Deutsch Wikipedia

  • Rosarium — Ro|sa|ri|um 〈n.; s, ri|en〉 1. Rosengarten 2. Rosenkranz [lat., „Rosengarten“; zu rosa „Rose“] * * * Ro|sa|ri|um, das; s, …ien: 1. [mlat. rosarium, ↑ …   Universal-Lexikon

  • Rosarium — Ro|sa|ri|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus lat. rosarium »Rosengarten«, Bed. 2 über kirchenlat. rosarium »Rosenkranz«>: 1. Rosenpflanzung, garten. 2. kath. Rosenkranzgebet …   Das große Fremdwörterbuch

  • rosarium — /roh zair ee euhm/, n., pl. rosariums, rosaria / ee euh/. a rose garden. [1835 45; < L rosarium; see ROSARY] * * * …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”